Inventarium über den Nachlaß des Claus Bischof, Raths Schenken zu Wismar. D. d. Wismar, 1483, Februar 18

In nomine domini. Amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat euidenter et sit notum, quod anno a natiuitate domini millesimo quadringentesimo octuagesimo tercio, indictione prima, pontificatus sanctissimi in Cristo patris et domini nostri domini sixti diuina prouidentia pape quarti anno eius duodecimo, die vero Martis, decima octaua mensis Februarii in opido Wismer Razeburgensis diocesis hora terciarum de mane uel quasi in meique notarii publici et testium infrascriptorum presencia personaliter constituti spectabiles viri dominus Johannes Hoppenacke, proconsul in dicto opido, necnon domini Otbertus Gantzkow et Mathias van Brugge, consules ac rectores celarii vini, ad hoc et ad negocium infrascriptum per consulatum ibidem specialiter deputati, hesterna die intestato defuncto Nicolao Bisscopp de Binghen, eorum caupone, ex certis causis animos ipsorum ad hoc mouentibus, ut dixerunt, inuentarium rerum et bonorum quorumcumque per ipsum Nicolaum defunctum relictorum fideliter per me notarium publicum supra et infrascriptum fieri et res huiusmodi conscribi, ne ex post alicui aliqua sinistra occasio asscribi valeat uel impingi, (petierunt). Prefati igitur domini vna mecum notario et testibus infrascriptis ad habitacionem, quam idem defunctus, dum ageret in humanis, ante mortem suam inhabitauerat et inhabitare consueuerat, in qua res et bona prefati defuncti sita fuerant et reposita, animo et intencione conficiendi inuentarium de rebus et bonis predictis accesserunt ibique reperte fuerunt per prefatos dominos ad hoc deputatos res infrascripte ac per me notarium infrascriptum ad requisicionem ipsorum dominorum fideliter descripte et annotate, videlicet talia. Et in primis in auro et promta pecunia ex cistis et scrineis recollecta ibidem sunt reperti decem et septem floreni poustulatenses, duo floreni leues, vnus florenus episcopalis, tres floreni Dauidis, septem floreni Renenses. Item centum et sexaginta septem marce in Lubeschen schillinghen, achte mark in drelingen. Item soes vnde vertich mark in anderem suluergelde. Twe pater noster, dat ene van bernstenen, dat ander van corallen, quinque cociearia argentea et instrumentum quoddam argenteum pro tenendis confectionibus et speciebus recipiendis, dictum in vulgari Wismariencium en schuffelken, vnde en forke to samende. Item in lobio pro juuenibus inuenti sunt tres lecti, en houetpoel, twe par laken vnde twe deken non magne reputacionis. Item de subtus in dicta habitacione reperta sunt en bedde, twe houetpoele, veer houet kussen, en par laken, en hantdwele. Item ene schipkiste vnde dar in gelecht en graw langk rock vppe de Hollandesche wyse, dree wamboyse, en dwelck rock, twe swarte hoyken, en rock federt myt vossespoten, en par hasen, en bedde laken, en hemmede, en swart rock myt willen foder, en koghel, twe vilthode, ene deken, en badebudel myt der badekappe vnde en langk mest. Item en scriffkuntor, dar in ghelecht en dagghe myt suluer belecht, en borde myt suluer beslaghen, twe tasschen, en scritflade, en scrifftafel, en sulueren tangheken ton oghenbranen, en scryn myt breuen vnde ander pluserye nicht gheachtet. Item ene verkante kiste vnde dar in gelecht viff stucke thenwerkes, dre grapen, en eygerscape, en bratscape, en missinges luchter, twe pisbecken, en spuntvlassche, twe bleckviasschen, en grot tasschensloth, en budelken myt lynen klederen, en houetlaken, en beddelaken, en spegel, en swarte koghel, en olt badelaken, en vurespeghel vnde ander pluserye nicht werdes. Item ene halue slothtunne, dar in twe beddelaken, en dwele vnde ander pluserye. Item en tafelken, twe par laken vnd twe olde pueste. Super quibus omnibus et singulis dicti domini vnum uel plura publicum seu publica sibi fieri pecierunt a me notario infrascripto tot, quot forent necessaria, instrumentum et instrumenta. Acta sunt hec anno domini, indictione et aliis, quibus supra, presentibus ibidem prouidis viris Nicolao Heynen et Hinrico Vicken, opidanis dicti opidi, necnon Johanne custode vigiliarum et Johanne Gustrow, ministris consulatus eiusdem opidi Wismariensis, testibus ad premissa vocatis et rogatis.
(S.) Et ego Theodericus Hagen, clericus Verdensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, etc.
Item anno vt supra die Lune IX Marcii inuenerunt et receperunt in et ex cista in celario vini XLV marcas minus IIII solidis Lubicensibus.

Nach dem Originale auf einem Pergamentblatte im Rathsarchive zu Wismar. Der Notar erhielt für dies Instrument 7 S.


Dieses Kapitel ist Teil des Buches E. E. Raths Weinkeller zu Wismar