Bischof Ludolf von Ratzeburg an M. Johann Langejohann. (1464), November 17.

Ludolfus etc. Post salutem etc. Dilecte magister Johannes. Rumor quidam insonuit auribus nostris, qui nobis valde displicet. Dicimini enim iterum ad priora facta relabi reclamando videlicet et dicendo contra consulatum Wismariensem in presentia tocius quasi communitatis ibidem ea, que vos non decent, vnde pertimescimus capturam vestram iterato posse sequi et priuationem beneficiorum similiter, quod esset satis lamentabile. Et formidandum est, quod hec in personam vestram ita fient, nisi desistatis ab inceptis. Et forte, si hec contingerent, quod deus auertat, timemus vos duriora pati posse et ita faciliter non deliberandum sicut antea Quare vobis ex corde condolentes, volentes eciam consulere saluti vestre, hortamur intimo ex affectu, quatenus ex ciuitate Wismariensi declinetis ad tempus saltem, donec videatur, qualem exitum res ipsa apud personam vestram sortiri possit, nam et in aliis terris vtique panis est ad vescendum, et summopere consulimus, vt ad statim ad nos vsque Sconenberge vos transferatis. Declarabimus vobis clarius verbo, quod facto opus sit in premissis, quam scriptis explicare valemus, nam casus iste perlixus est. Hec pro auisamentis vobis scribimus optantes, deus scit, non alias nisi salutem vestram. Ideo premissa non postergatis, ne deteriora vobis contingant etc. Responsum etc. Sabato ante Elisabeth.

Nach einer Copie, wie es scheint, auf einem Octavblatte Papier im Wismarschen Archive.